VEJI

VEJI
VEJI
colon. et urbs antiquissima Hetruriae, olim Episcopalis apud Tiberim, media fere inter urbem Romam et Fescenniam 14. mill. pass. a Comero condita, et a Camillo longâ 10. annorum obsidione capta, et excisa, an. Urb. Cond. 358. postquam de illis Romulus iam triumphâsset. Fabiorum caede An. 277. Urb. Cond. memorabilis fuit haec urbs. Ovid. l. 2. Fast. v. 195.
Haec suit illa dies, in qua Veientibus armis
Tercentum Fabii ter cecidêre duo.
Hac cum, post maximas clades, ancipiti contentione agerent Patres, an relictô solô patriô migrarent: vox Centurionis audita, Hîc manebimus optime, retinuisse in Urbe cives et confirmâsse fertur, Liv. l. 5. c. ult. Ferrand. Baudrand. Veii urbs fuit ampla Hetruriae, quae, teste Philippô Cluveriô, erat ubi hodie Scrosano, castrum in provincia Patrimonii. Verum Lucas Holstenius pro certissimo affirmat, civitatem Veientanam fuisse, ubi nunc est Castrum Insula dictum Isola Farnesiorum, sed in opposito colle undique praerupto, in quo murorum et substructionum, tum quoque aedificiorum vestigia apparent. Pars quoque urbis, et forte arx in eo colle ibidem praerupto fuit, in quo nunc Insulae Castellum est, quod olim civitati partim iunctum fuisse existimat, 9. mill. pass. ab urbe, praeter inscriptiones et itineraria antiqua, quae Veios hoc in loco fuisse docent; tum praeter situm et naturam loci ac vestigia clarissima, cuniculus ille, quem Camillus ex ima valle in civitatem ducit, manifeste apparet, via quoque silice strata, a 6. lapide in via Cassia deflectens, recta eo ducit. Certum igitur est, inquit ille, Formellum et Scrofanum non esse Veios, sed Insulam sive collem praeruptum, qui adiacet Farnesiorum Insulae, haud procul a divertigio Claudiae et Cassiae viae. Nam tabula Itineraria omnino eo in loco ponit Veios, ubi nunc est diversorium la Storta dictum, vel paulo supra. Sed nil certius est, quam Veios fuisse in colle undique praerupto, prope Insulam vicum Farnesiorum; nam et situs et intervalla Dionysii et Tabulae in eam conveniunt, et vestigia clarissima magnae urbis apparent. Exstat etiam in Ecclesia Insulae lapis antiquus, in quo ordo Veientanorum legitur. Via quoque antiqua ex Claudia ad 6. lapidem sive Turrim Spacatam dictam divertens, recta Veios tendebat, cuius vestigia clarissima supersunt, et ad Bacanellum iterum in Claudiam redibat. A Veiis dicti fuêre Veientes populi, in eo tractu, ubi nunc pars provinciae Patrimonii in ditione Pontificia. Hinc Veientanus, ut vinum Veientanum, de quo Horat. l. 2. Serm. Sat. 3. v. 143.
Qui Veientanum festis potare diebus
Campanâ solitus trullâ, vappamque profestis.
Martialis, l. 3. Epigr. 49.
Veientana mihi misces, tibi Massica potas.
Et alibi, l. 2. Epigr. 53. v. 4.
Veientana tuam si bibat uva sitim.
Et Veientinus, unde Veientina tribus, de qua supra. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Veji —   [v ], lateinischVeii, etruskische Stadt (heute Veio bei Isola Farnese), etwa 18 km nordwestlich von Rom, aus Siedlungen der Villanovakultur entstanden; gehörte zum etruskischen Zwölfstädtebund; nach langer Belagerung 396 v. Chr. von den Römern… …   Universal-Lexikon

  • Veji — Veji, eine der Zwölfstädte Etruriens, auf hohem abschüssigen Felsenberg am Cremerafluß, mit einer Akropole Die Stadt war vor Roms Erbauung[388] sehr mächtig, die Verfassung aristokratisch, an der Spitze stand ein gewählter König. Nachher wurde,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Veji — Veji, alte Stadt in Etrurien, auf ringsum steil abfallendem Felsen, an dem Bache Cremera, 12 Milieu nordnordwestlich von Rom gelegen. war eine der bedeutendsten unter den zwölf etrurischen Bundesstädten, schon vor Roms Bestehen mächtig. Die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Veji — Veji, alte Stadt in Etrurien, an der Cremera, 396 v. Chr. von den Römern erobert; Überreste (Grotta Campana) bei Isola di Farnese …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Veji — Veji, die mächtigste der 12 Städte Etruriens, von Rom nur 21/2 M. entfernt, widerstand demselben bis 396 v. Chr.; seine Eroberung und Zerstörung ist Epoche machend in der römischen Geschichte, indem seine Uebermacht über die umliegenden… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Veji — Lage der Städte Rom und Veji Veji (lateinisch Veii, heute Veio beim römischen Stadtteil Isola Farnese) war eine wichtige antike etruskische Stadt; sie lag am Cremera, einem Nebenfluss des Tiber, 18 Kilometer nordnordwestlich von Rom und ist aus… …   Deutsch Wikipedia

  • Apoll von Veji: Der etruskische Tempel und sein Terrakottaschmuck —   Wie der römische Autor Plinius in seiner Naturgeschichte überliefert (35, 157), sei beim Bau des Kapitolstempels in Rom ein Künstler namens Vulca aus dem benachbarten etruskischen Veji vom König Tarquinius Priscus damit beauftragt worden, das… …   Universal-Lexikon

  • ВЕЙИ (Veji) — город 1 й пол. 1 го тыс. до н. э. нач. 4 в. до н. э., к северу от Рима. Остатки акрополя, домов, храмов, гробницы и др …   Большой Энциклопедический словарь

  • vėjingas — vėji̇̀ngas, vėji̇̀nga bdv. Vakarai̇̃ bùvo vėji̇̀ngi …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • vėjinga — vėji̇̀ngas, vėji̇̀nga bdv. Vakarai̇̃ bùvo vėji̇̀ngi …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”